— 486 —
1434 duceretur, alioquin inter se non possent pacem habere et
quod huiusmodi concessionis ipsis daretur bulla concilii inter
alia cum tali clausula, quod communio sub utraque specie
esset utilis et salubris. Legati autem sacri concilii responderunt,
quod alias in Praga fuerant super hoc articulo de communione 5
sub utraque specie et aliis certa puncta concordata et manuum
stipulacione firmata2 ex consensu congregacionis tocius regni.
Que quidem capitula petebant iidem legati deducia ad execucionem,
sicut et ipsi Bohemi promiserunt. Fueruntque huiusmodi
capitula ibidem in presencia domini imperatoris lecta3, persuasit- 10
que idem dominus imperator ipsis Bohemis, ut huiusmodi
capitula concordata servarent et deducerent in effectum. Preterea
iidem nuncii Bohemorum diversas instancias fecerunt apud
fideles de eodem regno Bohemie, qui semper in obediencia
ecclesie permanserunt, sicut apud dominum de Rosis4, qui 15
personaliter non missus aderat, et alios barones secum existentes
et apud illos de Pilsnab et ceteios, ut ipsi vellent cum ipsis
in huiusmodi communione sub utraque specie convenire.5 Dum
igitur ipsi nuncii Bohemorum, quod petebant, nequaquam
possent obtinere multasque difficultates facerent, suasit eis 20
imperator, ut saltem pacem inter se haberent. At illi responderunt°,
quod concordata cum difficultatibus suis habitis ad congregationem
Olet. 16. generalem regni sui in festo S. Galli referre vellent et deinde
Nov.Jl. dare responsum super hoc in Egra in festo S. Martini, et sic
est discessum. 25
Item in predicto colloquio cum Bohemis habito accidit
illud notabile memorie tradendum. Presbiter nomine magister
Johannes Roquoczanadpro parte Bohemorum erat orator.
Hic animosa verbositate quasdam produxit scedulas7, quarum
tenorem pro propugnatione patrie sic verbis suis defendebat, 30
quod cedere noluit, sed contenta in eisdem scedulis utique
per legatos sacri concilii sic fuisse dudum in Bohemia com-
pactata et conclusa asserere et contentiose defendere audebat
dicens inter alia expressa et tubali voce: Vos, legati concilii,
a deducti B 1. b Plzna A 2. c dixerunt B 1. d Rokyczana A 2. 35
1 Mit ähnlichen Worten berichtet das Carlerius (Mon. conc. gen.
1, 508). Die obige Verhandlung fand am 22. Aug. statt.
3 So auch Carlerius a. a. 0. S. 510.
Am folgenden Tag, dem 23. Aug.; Carlerius a. a. 0. S. 512.
4 Ulrich von'Bosenberg; vgl. lieg. Nr. 10848. 40
5 Am 24. Aug.; Carlerius a a. 0. S. 515 f.
(i Johann Rokyxana, 1436/ 7 Erzbischof von Prag.
7 In der Verhandlung vom 23. Aug.; Carlerius a. a. 0. S. 512.
Die im Folgenden geschilderte Streitszene fiel jedoch am nächsten Tage (24.)
vor; a, a. 0. S. 515. 45